Latin
IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 150
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Si probe naturam &vires causarum morbificarum cognitas atque perspectas habemus, utique nobis in facili erit earum rerum naturam explorare, quae infestae sunt corpori &causas illas stabiliunt. Quia excretiones sangvinis tum puri, tum impuri consuetae interceptae, itemque ordinariae evacuationes superfluarum &excrementitiarum sordium per urinam, alvum, &cutis porulos cohibitae ad productionem plethorae, &ad generationem &augmentationem impuri ac lutulenti sangvinis &lymphae variarumque excrementitiarum sordium in corpore plurimum contribuunt, facile hinc potest intelligi, omnia illa, sive ex classe rerum naturalium, sive non naturalium &praeternaturalium sint, quae salutares illas sanitatis conservatrices excretiones ullo modo impediunt, pro rebus maxime noxiis &infensis esse habenda. Scholion. Ad hunc censum pertinent nimia ciborum copia, acidorum &viscidorum abusus, aër valde humidus &frigidus, vita laboris &motus expers, incongruus potus, cibi plane corrupti &alieni, atque id genus plura. VII. Cum dejectio virium in universo corpore vel atonia &infirmitas certarum partium ad stagnationes humorem, obstructiones glandularum, &viscerum corruptiones, adeoque ad passiones chronicas inferendas &acutas funestas reddendas multum contribuant, hinc facile concludendum, omnia ea, quae infirmant corpus &partium tonum ac robur dejiciunt, ut sunt praecedentes morbi vel imprudentes remediorum administrationes, res esse nocentissimas &ad morborum, ipsiusque adeo mortis generationem aptissimas.