Latin
IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 161
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Si in capite ejus fit congestio, non raro apoplexiae, hemiplexiae, paralyses, epilepsiae &convulsivi motus fiunt, secundum observationem Plat. Lib. I. p. 17. Elegantissimum locum, qua ratione ex terrore quidam delirare &spectra videre possit, vid. apud Hippocratem Sect. V. pag. 125. In corde vero accumulatus sanguis inducit ejus palpitationem, anxietatem, syncopen, lipothymiam, in pulmonibus spirandi difficultatem, haemoptysin, catarrhum sussocativum, in utero apud gravidas abortum. Mensium tempore invadens feminas terror spasmodica symptomata excitat. Ita Raygerus in Obs. Med. Obs. 60. p. 131. meminit virginis cujusdam, quae ex terrore levi aliqua de causa concepto incidit in hysterica symptomata, scilicet difficilem respirationem, dolorem lumborum pedumque, lipothymias &alias molestias, cum mensium obstructione nullis remediis facile expugnanda, Similiter observatione constat frequenti, mammas in puerperis &gravidis singulariter affici terrore, dum saepius tubercula in iis exurgunt, quae interdum in ulcera cacoethica vel carcinoma mali moris mutantur. A congesto quoque &ad stasin deducto sanguine per terrorem exulcerationes labiorum &in certis partibus tumores erysipelaceos progigni, in vulgus notum est. In abdomine post terrorem vel metum gravem flatus &borborygmi infestare solent, qui saepius vel cum alvi fluxu, quod bonum est, vel cum ejus obstructione &abdominis distensione terrore perculsos affligunt, &hinc contingit, a terrore hypochondriacorum &hystericarum symptomata familiaria mirifice exacerbari. §. XXIII. Quemadmodum terror corpora maxime imbecillia, &quae sanguine bono ejusque sufficiente ad partes externas influxu destituta sunt, invadere solet: ita in iisdem quoque majorem violentiam exercet. Scholion. Terror &frigus debilitatis corporibus validissime nocent &symptomata spasmodica facile excitent.