Latin
IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 162
Unproofread scanNot analysed yet
Experientia certa cognitum perspectumque habemus, si terror post haemorrhagiam largiorem, vel etiam sub mensium fluxu. vel post eorum proruptionem copiosam aut diuturnum morbum, vel etiam partu debilitatas feminas invadat, spasmos &flatulentias primarum viarum, quin imo multo truculentiora non sine magno vite periculo sequi pathemata, cujus generis sunt animi deliquia, extremorum tremores, paralyses, apoplexiae, respiratio difficilis, pectoris angustia cum metu juffocationis &horrendae cordis palpitationes, omniumque virium subitus lapsus. Quid quod nihil magis morbis contagiosis viam pandit, &miasmati pestilentiali aditum praebet, quam gravis terror. Deinde etiam certissimum est, terrorem morbis acutis continuis praecedentem saevissima inferre symptomata, &saepius immutare to tum morbi genium, ut medicus etiam peritissimus, nisi certus fuerit de causa hac antecedente, in prognosi sua insigniter fallatur. Dici quoque yix potest, quantum terror noceat in morEvacuationes bis acutis, si praesertim die critico superveniat. enim criticas supprimendo &exanthemata repellendo, faciem morbi longe aliam reddit, &aegrum ut plurimum dat internecioni. Ita non semel notavimus, a terrore in cacochymicis febrem lethalem cum sumina virium dejectione fuisse obortam. §. XXIV. Nulla res tam infensa est vitae senum, quam gravis terror. Scholion. Aliquot nobis nota sunt exempla, ubi senes adhuc vegeti a terrore tam periculose laesi fuerunt, ut appetentia ciborum omni dejecta, &placido somno dostituti, ad pristinas vires redire non potuerint, sed marasmo &lento calore confecti, diem extremum obierint. di enim tanta terroris vis est, ut robustos homines infirmet, multo magis minus valentes &infirmiores laedere debet, eorumque vires depopulari. §. XXV. Neque vero tantum varii generis morbos inducit terror, sed etiam quandoque ipsius subitae mortis causam praebet efficacissimam.