Latin
IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 166
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea liquor noster balsamicus tribus partibus liquoris mineralis anodyni nostrae praeparationis mixtus, &ad guttas triginta vel ultra propinatus expertissimae virtutis hoc in genere nunquam non observatus fuit. Juvat quoque corpus in quiete servare &probe tegere, frictiones circa praecordia &partes extremas adhibere, pedes quoque balneo immittere &molliente clysmate alvum eluere. Sanguinis quoque missio in plethoricis necessaria est, hac tamen cum cautera, ne statim inter initia, ubi omnia frigent &tremunt, administretur, sed tum, quando pulsus incipit fieri major, &redeunt vires &calor ad partes externas revertitur. Nihil vero deterius est, quam potum frigidum vel externum frigus admittere, &validiora purgantia, emetica aut nimis calida propiuare, siquidem hisce omnibus spasmi invalescunt. XXX. Ex iis affectibus, qui tonum &robur partibus motricibus &nerveis suffurantur &vires maxime subtrahunt, nullus validior est, quam diuturnior &profundior tristitia animique angor. Scholion. Sicuti tres maxime motuum naturae hostilium &morbificorum dantur classes, ut vehementior febrilis, qui ab intra foras cum impetu pellit sangvinem, &spasmus, qui ab exterioribus cum urget ad interiora, &denique atonia, quae in nimia resolutione &relaxatione fibrarum motricium &remissione toni consistit: ita etiam tres vehementes in anima sic dicta fensitiva exurgunt passiones, quae singulas has motiones morbosas peculiari modo fovent &sustinent, adeo, ut ira motu febrili, terror spasmo, tristitia atonia operationes suas exerant. Et quemadmodum ira &terror celerrime gunt, ita tristitia tardiori paulo gradu nocet, paulatim corporis vires depascendo, &tonum ac robur partium solidarum olvendo. §. XXXI. Tristitia solvit vires corporis, dum pulsum reddit exilem ac lentum, appetentiam &digestionem dejicit, vires corporis convellit, faciem reddit pallidam, cutim flaccidam, transpiratum remissiorem, frigus in partibus extremis, alvi crebras dejectiones, somnum turbulentum parit. §. XXXII.