Latin
IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 167
Unproofread scanNot analysed yet
Quia tristitiae affectus tonum &robur fibris motricibus sensim sensimque suffuratur, cordis motum &sangvinis circulum reddit languidiorem, adeoque excretiones sufflaminat atque obstructiones vasorum viscerumque infarctus gignit, unde longorum &difficilium morborum origo est. Scholion. Tristitia maxime infesta est visceribus, praesertim imi ventris, inque primis cursum sangvinis per ramos venae portae atque per Quandoquidem haec lienem, pancreas &hepar sufflaminat. viscera jam tum naturali quadam imbecillitate toni laborant, quia fibrarum carnearum &nervosarum elatere sunt destituta, &vena etiam portae pulsu caret. &ordinario sangvinis segnior fit per haec viscera trajectio; hinc facile potest intelligi, ab affectu tristitiae haec viscera multum pati, &longe imbecilliora reddita morbis, qui ex horum officio neglecto proveniunt, valde obnoxia fieri. Unde Hipp. Lib. II. de Morb. ait: Cura in visceribus veluti spina est atque illa pungit. Prodeunt vero 2 tristitiae affectu maxime cachexia, scorbutus, malum hypochondriacum, paralysis.