Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 169
Unproofread scanNot analysed yet
Quod medicamentorum operatio sub gravioribus animi pathematibus &praesertim quoque moerore suspendatur, id extra omne dubium est &inter alios graphice hac de re loquitur Bagliv. in Prax. Med. pag. 133. cujus verba haec sunt: anima quamdiu in perturbatione est, remedia nequiequam proficient &licet quis ea recipiat, viribus tamen non auscultatur natura. Morbi igitur ab animi pathematibus orti blande ac leniter tractandi sunt, &tunc a nimia remediorum copia &vehementia quam maxime abstinendum, uti idem gravissimus auctor pulchre monet. Convenit igitur, ut verba Tulpii Lib. IV. Cap. 43. nostra faciamus, aegros securos agere, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, &si quae suni, quae ipsorum animos exasperatura sint, optimum est ea, dum aegrotant, ipsorum notitiae subtrabere. §. AXXV. morbos, qui a diuturniori tristitia Ad praecavendos proveniunt, nihil utilius esse analepticis, roborantibus, quae sanguinis &humorum spirituascentiam &liberiorem cursum promovent, jam quisque facile perspiciet. Scholion. Plura huc pertinent tum ex diaetetico, tum ex pharmaceutico fonte petenda remediorum genera. Nam aeris sereni &temperati usura, coeli mutatio motus, &moderatior vini potentis &purioris aquae usus &omnis animi blandior relaxatio mirifice eos profligant morbos, qui a tristitia viriumque dejectiono proveniunt. Denique infusa ex herbis aromaticis calide pota, it. succinata, ambrata, salia volatilia oleosa &alia balsamica &quae digestioni maxime ciborum succurrunt, vires mirum recreant, &morbos a copia, infarctu &corruptione proficiscentes arcent. §. XXXVI. Praeter animi affectus motibus vitalibus conservatoriis &excretoriis, ac robori partium nervosarum infestissimos dantur adhuc alii mentis morbi videlicet intensa desideria, cupiditates, inquietae cogitationes, profundae &laboriosae meditationes, quae aeque vires consumunt, systema nervorum debilitant &oeconomiam naturalium motuum potenter invertunt. Scholion.