Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 170
Unproofread scanNot analysed yet
Animus certe variis motibus &laboribus agitatus nunquam sanitati prodest, sed perpetuo secundum naturam actiones interturbat, quarum integritatem mens quieta cupiditatibusque &motibus vacua, id est, sana conservat. Plurimi itaque morbi primam a morbis animi ducunt originem, quemadmodum id ex accuratis morborum historiis abunde discimus. Siquidem anima, quo vocabulo principium cogitandi, sentiendi &imaginandi designamus, directe &proxime operationem in fluidum tenuissimum, quod in cerebro, nervis &medulla spinali continetur, exerit, dumque hujus naturam &motum naturalem pervertit, eumque vel intendit vel sistit aut imminuit, non potest aliter fieri, quam ut omnes corporis functiones in de mutationem in deterius patiantur. AAXVII. Diuturni animi labores &profundae cogitationes consumunt maxime vires, ut adeo robur non tantum toti corpori, sed etiam potissimum iis partibus, quae digestioni, secretioni &excretioni vacant, detrahatur &multae primis in viis cruditates progignantur &accumulentur. Scholion. Experientia constat, senes illos, in quibus a labore immoderato studiorumque intemperantia spiritus consumti sunt, &novus eorum proventus ac reparatio ob viscerum tonum destructum. digestiones turbatas langvidas, &fere deficientes fuit impedita, ad flatulentias, spasmos hypochondriorum, paralyses, admodum proclives fieri.