Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 171
Unproofread scanNot analysed yet
Cicero non ob aliam causam summa fuit corporis gracilitate &infirmitate, quam ob assiduas lucubrationes &meditationes, quas in vita amavit, &quarum adeo frequentem in operibus suis mentionem facit. De Baronio refert Janus Nicius Erythraus Pinacotb. I. p. 90. illum tabe obiisse assiduo studiorum labore concepta, qua ita cibos omnes fastidiebat, ut nullum esset tam nitidum, tam delicatum, tam suaviter conditum obsonium, ut posset in ejus stomacho edendi appetitum excitare; imo cum ad coenam vel prandium vo„cabatur, tanquam ad supplicium se rapi dicebat. Apparet etiam hinc, quare ex intemperantia nimia studiorum hypochondriaca sic dicta passio, in meris spasmis &flatibus consistens, frequentissime suboriatur, &quare ex insano amore in seminis cachexia seu chlorosis proveniat, qui morbus identidem ad cruditates &excretiones imminutas velut ad causam suam referendus est. §. XAXVIII. Neque vero tantum inordinati animi motus corpori nocent, sed &,quod maximum, peregrinae impressiones &ideae susceptarum a perversa phantasia rerum plane mirabiles in peculiaribus morbis concitandis, &structura etiam partium vitianda vires possident. Scholion. Quantam vim atque efficaciam talis impressio pro diversitate idearum &individuorum in corpus possideat, ut tam varie actiones naturales ab imaginatione determinentur, inter alia conspicuum reddunt gravidae feminae; nihil enim familiarius est, quam ad perversam gravidarum phantasiam mirifice formationem foetus &structuram partium laedi &immutari. Dependent inde maculae &naevi materni, item mutilationes &conformationes depravatae certorum membrorum in foetu. A sola impressione &imaginatione firma praesentis pestilentiae plures peste correptos esse historiae &observationes testantur, uti videte licet apud Helmont in tumulo pestis pag. 981. it. Diemerbroca in Tract. de peste pag. 159. Pechlin Lib. III. obs. XVI. Quod solus aspectus variolarum provocare eundem morbum possit, quotidianae est experientiae, qua de re consuli potest Pechlin. Obs. 23. lib. III. it. Miscell. Nat. Curios. Dec. II. A. IV. §. XXXIX. Maxime omnium vero motus partium convulsivi vehementiores &terribiles concepto inde quodam horrore aspecti eam vim habent, ut in similes motus spectatores conjicere possint. Scholion. Ita plures viso epileptico inciderunt in similem morbum.