Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 173-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. VENENIS EORVMQVE NATVRA, VIRI BVS ET MODO AGENDI. Lit natura res, quae exigua mole &summa partium teAnuitate brevi tempore concentum atque ordinem moAruum vitalium pervertunt, vel plane destruunt, &hae vocari solent venena. Scholion. Quum venena tam infensa sint naturae corporis nostri conservatrici seu motibus machinae conservatoriis &vitalibus, ut vel cito perimant vel in extremam perniciem corpus conjiciant, utique solertis ac prudentis medici est, horum naturam ac vires alta scrutari indagine, &quomodo illata ab iis noxa averruncari possit, paulo solicitius inquirere. Venenorum tres notae essentiales sunt, quibus ab aliis rebus exitialibus &humanae naturae inimicis discernuntur. Prima est, quod summa partium tenuitate adeoque minima mole agant; secunda, quod brevi tempore partium solidarum ac fluidarum motus ordinatos ac proportionatos universo in corpore pervertant, &gravissima symptomata vel mortem ipsam inducant: tertia, quod in fluidum tenuissimum &partes maxime nervosas vim ac violentiam suam exerceant. Scholien.