Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 174
Unproofread scanNot analysed yet
Inveniuntur in amplissimo regno naturae plura, quae brevi tempore nocent ac perimunt, ut aqua stigida, corpori sudore diffluenti immoderatius superingesta, frigus acerrimum, vel large assumtus spiritus vini aut mineralis, acidus, ut oleum vitrioli, quae tamen venenorum classi proprie &commode annumerari non possunt, quoniam praecipui characteres ac proprietates venenorum deficiunt. §. III. Quodvis naturae regnum peculiaria venena profert. Scholion. Venena omnium subtilissima &quae penetrantissimae indolis sunt, in regno animali hospitantur, quae morsu communicantur ab animantibus rabie vel ira vehementi percitis. Secundum locum tuentur ea, quae regnum minerale suppeditat, ut sunt arsenicalia &mercurialia. His proxime adjungenda sunt quaedam ex vegetabilibus, acerrimo &nocentissimo elemento imbuta, quorum classem ducunt purgantia fortiora &narcotica principio sulphureo vaporoso infesta. Non quorumlibet animantium vel insectorum morsus plagam infert virulentam, sed eorum tantummodo, quae rabie &vehementi excandescentia exarserunt, &quae calidioris naturae &ad iracundiam prona sunt. Scholion. Ex animantium quadrupedum genere, quae cholericae sunt tempear peraturae &frequenter ira vel rabie corripiuntur, sunt maxime canes, lupi, feles, vulpes, simiae, quorum morsus ob virulentiam extimescendus est. Ex insectis potissimum hunc censum subeunt viperarum, scorpionum &aranearum specles.