Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 183-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod in iis, qui cobalto, arsenico, cicuta, emeticis &purgantibus acrioribus enecti fuerunt, ventriculus &intestina maxime inflammata, sphacelosa, &maculis nigris oblita inveniantur, ipse usus docet innumeris dissectionibus cadaverum confirmatus, atque etiam experimenta a Cl. Wepfero loc. cit. adducta id satis liquido demonstrant. Est vero haec internarum partium sphacelatio spasmorum soboles quibus sanguis intra vasa congestus, irretitus, ac refluere nescius stasin concipit tandemque in putredinem abit, qua sphaceli natura continetur. Quibus narcotica vitam eripiunt; in illis mirabilis vasorum cerebri a sanguine congrumato facta distensio observatur. vid. Lentil. Misc. Med. Pract p. 223. Ibach. Curaus Lib. 2. de sensu cap. 17. pag. 229. Atque ab hac sanguinis coagulatione ejusque motu per cerebri vasa impedito praecipue sensuum stupor atque insania proficiscuntur. §. XXVI. Omnis morsu animantium tactos curandi ratio in eo versatur, ut venenum per transpirationem ac sudorem cito e corpore pellatur, &motus spasmodici compescantur.