Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 192
Unproofread scanNot analysed yet
ubi vinitor cum uxore comestis cicutae radicibus cubitum ivit, media vero nocte ambo expergefacti, omni penitus ratione amissa huc atque illuc per domum in tenebris vagantes amentia &furore commoti caput, faciem &oculos parietibus allidentes misere faciem sibi deturparunt. Plura exempla vid. ap. Wepferum loc. cit. cap. 4 p. 27. 28. Ex quibus clarissime intelligitur, mentis humanae sanitatem cito tolli posse eamque maximam partem dependere a mechanismo partium solidarum ac fluidarum, quo repente immutato, (mutatur autem maxime a venenis) celerrime perit sensuum ac mentis integritas. Ideo Hippocrates hominis sapientiam a sanguinis conditione &motu rectissime deducit &pulchra sunt quae gravissimus auctor Lib. de Flatib. §. 20. his verbis profert: Opinor inter omnia, quae in corpore sunt, nihil magis ad prudentiam conferre, quam sanguinem. Hie cum in constanti habitu persistit consistit etiam prudentia; sanguine autem permutato concidit simul &prudentia. Nihil vero est, quod sensuum ac mentis usum tam vehementer interturbet, quam graves ac violentae partium nervosarum contractiones, quibus sanguis cum impetu ad caput urgetur, &liberior ejus cursus per cerebri vasa mire distenta intercipitur, unde est, quod hypochondriaci plerumque phantasia corrupta laborent, ac vanas subinde imagines accipiant, temporisque progressu facile mania vel melancholia corripiantur. Quod vero quaedam venena peculiarem insaniae speciem inferant, ut apparet in hydrophobia, id paulo altioris est indaginis, neque ad scopum medicum directe ac necessario pertinet, siquidem curatio horum affectuum sine exploratione modi, quo haec fiunt. aeque feliciter institui potest. §. XXV, Venena, praesertim corrosiva, ex minerali regno petita, inflam& morsus virulenti rabidorum animalium sphacelosis mationibus; narcotica vero praeter sphacelum vasorum distensione necant. Scholion. Digna est notatu observatio, quam tradit Cl. Zwingerus Dec. 3. Ephem. obs. 104. pag. 132. qui in cadavere rustici hydrophobia secundo mense ob acceptum a rabido cane vulnus correpti &extincti exterius in humero &scapula sinistri lateris, ut &in reliquo dorso gangraenae &sphaceli indicia observavit, in intestinis autem &stomachi tunicis, praecipue circa utraque ejus orificia maculas rubicundas, ceu totidem inflammatiuncularum signa, thoracis cameram undiquaque sanguine suffusam &ex rubro livescentem, pulmonem inflammatum, interstitia membranosa circulorum asperae arteriae cartilagineorum intensissime rubentia diaphragma maxime circa costas inflammatum, in corde, vasis majoribus &pulmonibus sanguinem concretum &omni sero fluido destitutum invenit.