Latin
184
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 184-3
Unproofread scanNot analysed yet
provocat, optimum &frequenti experientia comprobatum in tarantismo est praesidium. Probe enim animadversum fuit a sagacioribus, non musicam, qua tantopere delectantur tarantula icti, genuinum esse tarantismi remedium, sed potuis motui, ac sudori, quem movet saltatio, adscribendum esse, quicquid musica praestari fingitur. Caeterum interne acetum ac theriaca in omnibus fere venenorum generibus, solis corrosivis exceptis, discutiendo ac sudorem movendo opem ferunt praestantissimam. Quod remedii genus adversus viperarum morsus jam olim commendatum fuit a celso, quia spissescentem intus humorem discutit &hac ratione sanitatem dat. Praeterea etiam veteribus in more positum fuit, veneno tactos &hydrophobia laborantes balneo immittere, quod Celsus lib. 5. cap. 27.