Latin
195
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 195
Unproofread scanNot analysed yet
his verbis testatur: Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balneum mitiunt, eumque ibi patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, vulnere aperto; quemagis ex eo quoque virus distillet; deinde multo meracoque vino excipiunt, quod omnibus venenis contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo putatur. Eodem leco gravissimus auctor suadet, vinum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum &in calidum balneum mittendum esse eum, qui cicutam bibit. Quod curationis genus apud veteres usu receptum valdopere probamus. Temperatum balneum, in omni insania ego magnopere laudo atque commendo, hoc partium nervosarum stricturas laxat, poros cutis recludit, &motum sanguinis spasmorum vi ad cerebrum retroversum, in corporis exteriora revocat. Poris autem apertis vinum propinatum sanguinis motum liberiorem reddit &transpirationem juvando omnem venis conceptam virulentam materiam ex intimis sedibus expellit. Ceteroquin ad hydrophobiam ceu solenne ac potens praesidium commendatur immersio in aquam frigidam. Ego autem cum celso non semper securum, sed valde infidum id esse remedium puto, quia verendum est, ne, ut ait Celsus Lib. 5. cap. 27. infirmum corpus aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat. Nam si balneum frigidum in eiusmodi casibus iuvat, illud exinde contingit, quod terror &vehementior sanguinis ad interiora repulsio in robustis &calidioribus subjectis motum sanguinis &humorum intensiorem cum calore ac sudore efficiant, quo vis morbi infringitur &venenum eliminatur. Quum vero id non semper &ubivis eveniat, tunc utique frigus spasmi a veneno excitati vehementiam augens majorem potius noxam affert. Quam ob rem Celsus loc. cit. sapienter monet, ut, si talis spasmus incidat, aeger protinus a piscina in oleum vel balneum calidum demittatur. §. XXVII. Externe adversus venenorum vim convenientissima sunt, quae stricturas partium laxant, emolliunt, poros aperiunt, &virulentae materiae exitum praebent. Scholion. Veteres hunc in finem non fine ratione &effectu animalia viva discissa partibus demorsis idmoverunt, quod etiam imperat Celsus lib. 5. cap. 27. vivum oportet gallinaceum pullum per medium dividere &protinus calidum super vulnus imponere, ut pars interior corpori jungatur. Facit id etiam hoedus agnusque discissus, &calida ejus caro statim super vulnus imposita. Ita etiam pullos gallinarum vel eorum podices admovendos suadet Forestus observ.