Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 191
Unproofread scanNot analysed yet
ris est species, in regionibus Italiae calidissimis mensibus praesertim aestivis, punguntur, insatiabili saltandi libidine, praesertim ad quendam musices concentum, exagitantur. Qui fructibus solani veri sive Italis belladonnae dictis vescuntur, eos furor corripit, unde etiam solanum furiosum seu maniacum appellatur. Quam in rem legi meretur observatio 161. Miscell. Natur. Cur. Decur. 3 ann. 7. ubi sex liberi, assumto rob baccarum solani somniferi, quod loco baccarum ebuli confectum fuit, somno expergefacti tantum in furorem acti fuerunt ut vestimentis abjectis, &solo indusio velati clara die domuncula exirent, &per plateas discursarent gesticulando, tripudiando, cachinando, &delira multa tum loquendo, tum peragendo. Plures historias vid. in Sim. Pauli Quadrip. Betan. class. III. p. 541. &Lobel. Adversar. P. 163. &Fabri Strychnomania. Quî semen vel radicem hyoscyami nigri assumserunt, ita dementantur, ut facti videantur daemoniaci. Hyoscyamus enim maxime phantasiam turbat. &satanas ad fraudes quas intendit, peragendas utplurimum utitur stupefactivis, uti lamiarum unguenta ostendunt. De hyoscyamo memorabilis est locus apScribon. Lorgum cap. 131. dumait: hyos yamum qui biberunt caput grave venisque distentum habent, mente abalienantur cum verborum altercatione, unde etiam nomen herba trahit altercum: postea sopiuntur &omni sensu carent, livescentibus membris eorum. Ab assumto semine daturae indicae omnium sensuum. tam internorum quam externorum, facultas perit, ita ut apertis oculis vel auribus nihil audiant vel videant, omniumque actarum rerum obliviscantur. Haud dissimilem noxam infert radix cicutae terrestris cocta &comesta; qua de re memorabilem casum tradit Mathiolus in Comment. Dioscor. Lib. 6. cap. I1.