Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 202
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Si consideramus omnis generis febres, quae mali moris sunt, &quae contagio serpentes maximam stragem edunt, lenissime illae incedunt sine singulari ardore &dolore, &catarrhalium naturam plerumque mentiuntur, ut peritos etiam medicos hoc in genere saepius fallant. Tusses, sternutationes, pectoris infarctus, copiosae salivae effusiones, raucedines, crebrae alvi dejectiones, inflammationes faucium, quae variolis aeque ac morbillis associari solent, pustulae deinde ulcerosae cutis &ulcera saepius cacoethica avariolis relicta, quae &viscera &artus hostiliter infestare solent, quid aliud designant, quam lymphaticos succos extreme esse corruptos. Ex chronicis scabiem, lepram, elephantiasin, ex summa lymphae corruptione nasci &ex glandularum vitio prodire res indubia a medicis censetur. Luis venereae miasina in lympha seminali primo tyrannidem suam exercet, postea vero universam lymphae massam corripiendo, dolores fixos, tumores, ulcera depascentia, praesertim in glandulosis locis causatur. In pestilentia quoque lympham magis, quam sanguinem, infectam esse, ex glandularum tumoribus, sub axillis, sub inguine, ex parotidibus, in quibus verae pestis pathognomonica signa posita sunt, luculenter apparet. Et quia in peste &in malignis vires subito &vehementer prosternuntur statim in principio &antequam putredo formalis sanguinem destruxerit, hinc recte colligitur, spirituosam &lymphaticam sanguinis &humorum partem, quae genuinum virium fomentum est, magis esse a miasmate corruptam ac destructam, quam ipsius sanguinis sulphuream mixtionem, utut, si invaluerit morbus &mors appropinquet, illud etiam contingat. Quum contagium subtilioris lymphaticae corruptionis potius soboles sit, facile patet, foetidam putredinem, in quam post mortem cadavera abeunt, pestem aliosque contagio infestos morbos non tam facile producere. §. XII.