Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 203
Unproofread scanNot analysed yet
Longiori usu &experientia confirmatum est, quod qui peste laborant, facilius alios inficiant, quam qui ea occubuerunt. In cujus asserti veritatem insignis locus ex Foresto Lib. VI. obs. 28. adducendus est: In agone, inquit, facile alios inficiunt peste correpti, sed homines mortui non facile peste inficiunt, quia corpora mortuorum, quae amplius non exspirant, nullum venenum ejaculantur. Quodsi aliquod contrahatur, hoc potius ab eorum pannis vel vestibus contrahitur, in quibus virus diu conservari potuit. Siquidem dissecuimus aliquando corpora mortua ex peste multis spectatoribus studiosis sine aliquo damno, propterea quod mortuo animali perit omne venenum &quia ignorabamus, eos mortuos ex peste, causa fuit, ut minus turbaremur. Et quod non a sanguine, sed potius ex corrupta lympha, quae subtilioris naturae est, ipsa miasmata generentur, vel ex eo apparet, quod ulcerosa mareria maxime sit contagiosa, ut videmus in bubonibus pestilentialibus, scabie, lepra, lue venerea, dysenteria, variolis, §. XIII. Miasmata, quae morbis gravioribus inferendis idonea sunt, veri veneni naturam aemulantur, Scholion. Sunt enim veneni characteres in eo maxime positi, ut primo exigua mole ingentem potentiam actiones secundum naturam immutandi exerceant, deinde ut celeriter id exequantur; tum ut in nervosas maxime &membranaceas partes vim suam exerant. Haec omnia propria quoque sunt miasmatibus, siquidem tenuissimus est ille in peste aliisque malignis affectionibus halitus, qui robusta &antea sana corpora brevi tempore e medio tolDic tollere potest. Tenue est quoque contagiosorum affectuum, qui longius corpora exercent, ut luis venereae, leprae, &virulentae scabiei principium. Et sicuti venena maxime ventriculo &intestinis velut partibus valde sensibilibus &nervosis, infesta sunt, ita etiam illae partes in morbis malignis &contagiosis praecipuo omnium laesae sunt &patiuntur.