Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 205
Unproofread scanNot analysed yet
Quorsum etiam referimus virgines, quibus menses retenti sunt. Siquidem horum omnium corpora &maxime primae viae pravis humoribus scatent. Vnum prae caeteris est, quod humana corpora maxime ad pestis &aliorum morborum contagium recipiendum disponit, idque est timor, quia corpora admoduim reddit imbecilla, viresque depauperat, &motus excretorios minuit. Scholion. Equidem non sum in ea sententia, ut pestis &aliorum contagiosorum affectuum naturam in valido timore constituere velim, quia infantes lactentes &bruta animantia, in quae nullus cadit timor, ejusmodi morbis corripiuntur. Illud tamen negari nequit, quod ingens mortis formido imbecillitatem, quae secundum Celsum omnibus morbis patet, corporibus ingeneret, ita ut miasma non modo facilius recipiatur, sed &saeviora symptomata inde producantur. Animadvertimus enim, pestem plerunque tunc fieri lethalem, quum aggreditur corpora animi timidioris ac desperabundi, in auis vero, quibus firmior mens constat, mitius &citra ullum vitae discrimen decurrere. Nam quemadmodum ipse terror, ut supra exposuimus, veneni vim symptomatum gravitate saepius superat, &similia saepeque vehementiora infert symptomata; ita in proclivi est judicare terrorem, per se nocentissimum, si veniat in virulenti miasmatis &morbi contagiosi societatem summum minari periculum. Accedit, quod qui de peste memoratu dignissima prodiderunt, constanter &uno ore affirment, sola contagii, quod tamen procul abfuit, imaginatione. &metu inde concepto multos iisdem, quae sunt pesti familiaria, symptomatibus correptos, ime etiam e vita fuisse sublatos. §. XVI.