Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 206
Unproofread scanNot analysed yet
Ad praecavendos morbos, eosque maxime acutos, qui oriuntur a contagio, nihil est salutarius, quam fugere, quae laedere possunt, loca infecta, neque salivam deglutire, nec cibum vel potum in locis suspectis assumere, sed salivalem laticem crebro exspuere, quo fine, quae ejus fluxum movent, commendanda sunt. Scholion. Quum pestilentiae aliorumque morborum contagiosorum, praesertim acutorum, ut petechialium febrium, variolarum, morbillorum, qui validissime contagio infestant, miasmata ore hausta salivali latici admixta cum eo in ventriculum &primas vias descendant, a peritissimis medicis salutari &praeservatoria lege optime cautum est, ut, qui propius agunt &conversantur cum infectis, nunquam deglutiant salivam, sed eam potius frequenter ore ejiciant, neque, quod majoris momenti est, cibum vel potum tunc assumant, eo quod miasmate imbuta saliva promptissime hac ratione ad ventriculum deferatur. Convenit vero paulo acriora ore masticare, e. g. radicem imperatoriae, angelicae, zedoariae, helenii, ut salivae fluxus cieatur. §. XVII. Ad arcenda pessimorum morborum miasmata, &ad illorum vehementiam mitigandam nihil aptius est remediis acidis, e quibus acetum vini &succus citri praecipue eminent. Seholion. Certa &diuturna experientia confirmatum habemus, poma citri, vinum Rhenanum, acetum vini, si quis iis dextre usus fuerit, omnibus alexipharmacis, &aliis, quae in auxilium pestis prompta sunt, remediis palmam praeripere.