Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 207
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ob hanc manifestam rationem, quia nihil potentius putredini &motui ejus intestino resistit, quam acidum, vino Rhenano &aceto vini os &nares probe colluenda esse vel frustum pomi citrei ore tenendum, ventriculo quoque jejuno, parcius tamen, haec assumenda esse, peritissimi in peste curanda medici magno cum fructu imperarunt. Frangitur enim &enervatur hac ratione immediate &proxime contagii vis virulenta. Idem remedium eundemque eo utendi modum alii non sine fructu in caeteris malignis &contagiosis morbis, item in variolis &morbillis adhibuerunt, Spectat huc etiam non contemnenda virtus phlegmatis vitrioli, tincturae papaveris rhaeados, &rosarum cum spiritu vitrioli paratae, quae a Waldschmidio &Archiatris Hassiacis aliquot abhinc lustris maximopere commendata fuerunt, eo fine, ut grassantibus his morbis frequentius usurpata vel plane variolas arceant, vel eas parciores &mitiores efficiant. Nos mixturam simplicem bene praeparatam, ubi maligni morbi grassantur, &curandi &praeservandi fine caeteris omnibus praeferendam esse arbitramur. §. XVIII. Concepto in ventriculo &primis viis morbifero contagio non certius datur praesidium, quam citissime clementi emetico illud cum succis ad corruptionem pronis ejicere. Scholion. Certe emetica caute &cum prudentia adhibita divinam opem ferunt, si in tempore &statim in principio pestis &contagiosorum morborum usurpentur, quod certa experientia nobis constat. Quam primum enim se quis infectum sentit, quod ex ciborum fastidio, languore, anxietate, ventriculi subversione judicandum est, statim offerri debet emeticum, quo non modo pestilentia, sed &Hungaricus morbus, febres castrenses, dysenteria maligna ipsa in herba jugulari possunt. Neque enim tantum ipsum illud fermentum, sed &saburra vitiolorum sorum humorum, quae pabulum ac fomentum ipsi praebet, felicissime ejicitur. Subjungendum postes est validum alexipharmacum, quo sudor largiter moveri debet. Ex emeticis radix ipecacuanhae, solutio tartari emetici cum mixtura simplici combinata; ex sudoriferis pulvis bezoardicus cum aliquot granis salis volatilis cornu cervi, nitro &camphora ceu securissima remedia nobis probantur.