Latin
§. XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 218-2
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXVII. Cum in quibusdam morbis tam promte &expedite lethale venenum medici error &culpa ingeneret, si excretiones non rite tractatae fuerint, materia foras excernenda incaute cohibita vel retropulsa, prudentis utique erit medici, omnia ea nosse &evitare, quae retropellendi facultate pollent. Scholion. Ex horum numero maxime sunt animi affectus, praesertim terror &timor, corporis refrigeratio interna adstringentia, opiata, intempestivae venaesectiones, fortiora purgantia, nimium refrigeed by Goc gerantia atque externa cataplasmata, emplastra constringentia, item linimenta mercurialia, quibus omnibus quanta corpori subinde struatur pernicies, dici vix potest.