Latin
§. XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXVIII. Calidiora quoque &quae nimium sanguinem exagitant, ex benigno humore venenum &morbum benignum in malignum facile convertere possunt. Scholion. Peccatur in eo toto die avulgo practicorum, quod morbos bene moratos pessimos efficiunt &malignos, quod maxime valet in exanthematicis, ut sunt variolae, morbilli, purpura, quando imperitiores non modo per hypocaustum &lectum praecalidum, sed &medicamenta, quae sanguinem accendunt, uti sunt volatilia oleosa regni vegetabilium &animalium, praepostere vi quadam excretionem &ejectionem materiae peccantis per cutis habitum urgent. Clarissime testatur experientia, imo hinc inde ex observationibus in hanc rem notatis constat, complures hoc modo fuisse interfectos, qui poterant servari, utpote gravissima symptomata, nempe anxietates, haemorrhagias enormes, virium cum animi deliquio eversiones, quin imo deliria, convulsiones horum incautum usum subsequi, plus vice simplici vidimus; cum ex adverso, si blandioribus, temperatis, acrimoniam demulcentibus &quae nimium ardorem deprimunt, morbus tractetur, ille placide sua decurrat tempora: &laudabilis fiat materiae hostilis a sanguine sequestratio &ad cutim protrusio. CAPUT IV. 3 Wς 2 VENENIS IN AERE CONIENTIS EPIDEMIO RVM MORBORVM CAVSIS. Ontinentur in aere res corpori humano infestissimae, Cquae parva mole &celeri operatione summam perniciem corpori inferunt &epidemiorum ac malignorum morborum causa sunt, ut adeo rectissime inter venena etiam locum tueantur. Vti venena potissimum sunt naturae fermentativae, putridae, vel acris causticae volatilis, ita dantur in aere res animantium corporibus infensae, quae vel putredine vel acrimonia caustica delinquentes iis labem aut perniciem inferunt. Scholion.