Latin
HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 22
Unproofread scanNot analysed yet
Quis istis rebus nocentem potentiam, quam nonnisi motu exerere possunt turbativo &destructorio, denegare ausit? Ad hypotheses quoque referendum esse puto, quod natura sive anima rationis, consilii, intentionis &scientiae interioris particeps, medicinae &omnium motuum, qui vitam tuentur, &morbos curant, principium constituatur. Scholion. Quemadmodum enim fine anima intelligente non modo in macrocosmo, sed &in vegetabilibus &animantibus ordinatissimi ad certum finem directi fiunt motus, ita cur corpori nostro perfectissime constructo hos motus, ex potentia materiae minus passive sed active fluentes, denegare velimus, nulla verisimilis adest causa. Non solam esse machinam corpus nostrum, sed ei altioris indolis principium junctum esse, quod influxum &potentiam in certos partium motus, exserat nec ullus negare poterit, qui considerat, ad solum arbitrium moveri artus, ad perversas cogitationes &fluidorum &solidorum motum turbari, sed inde tamen minime eliciendum erit, omnes motus, qui conspiciuntur in corpore humano inde dependere, eo quod anima, licet vehementissime velit, nec motum cordis &arteriarum aut motum peristaltieum ductuum impedire vel intendere possit. Ecquis praeterea non novit, &mentis sapientiam ejusque inclinationes &mores a solidorum &fluidorum motu, quem miris modis res corporeae immutant, multum dependere? Quare mentis commercium mutuum cum corpore omnino statuendum est, quia hujus ratione habita pluribus difficultatibus enodandis &phaenomenorum rationibus explicandis sufficere possumus. §. XII. Tertium genus hypothesium ad remediorum vires &curandi modum pertinet &inter has primum locum ea tenet communis fere opinio, qua medicina quaedam universalis statuitur. Scholion.