Latin
HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 23
Unproofread scanNot analysed yet
Fuerunt complures &adhuc sunt inprimis ex chymicorum choro, qui medicinam omnium morborum curationi accommodatam venditant, quam potissimum ex auro praeparandam esse adfirmant, quod peculiariter principium corporis nostri movens roboret atque confortet. Si effectus pollicitationibus responderet, etiam si rationes solidae (quae ignorari possent) non adferrentur, haud inutilis utique foret eorum labor. Quia vero illi deficiunt, iis, qui vires remediorum a viribus naturae probe interstinguere callent, non immerito de ejusmodi medicina plane dubitandum est. Ego quidem semper hac in sententia fui, ejusmodi medicinas universales venditatas plane esse innocentes &validis ad agendum viribus carere atque hac ratione in quocunque morbo sine damno porrigi posse. Nuspiam enim memini tale remedium in universa rerum natura mihi occurrere, quod, s potens sit in agendo, non etiam noceat, si perverse quis utatur. Deinde ut omnes rerum corporearum vires non sunt absolutae, sed semper conditionales &relativae: ita etiam de viribus remediorum statuendum esse existimo, quorum effectus tantummodo ad certos respectus se extendit, secundum quos variant etiam illorum vires, id est, nocere vel prodesse possunt. Praeterea si quis consideret, motus, qui proxime morbos efficiunt, non unius ejusdemque esse generis; eosdemque in quibusdam valde auctos &intensos, in aliis nimis remissos &deficientes, in ceteris inaequales, inversos, ab externis partibus ad interiora vergentes deprehendi: non difficile erit judicare, ab uno remedio hos motus praeternaturales, tam multis modis inversos, in ordinem restitui non posse. Illud vero maximum est, quod tantae causarum quae motus inordinatos efficiunt, multitudini, quae mox quantitate, mox defectu aut differenti temperie vel summa activitate delinquunt, unum remedium sufficere neutiquam possit. §. XIII. dibzy G Goc §. XIII. Idem judicium esto de remediis in certis morbis specificis, quorum nomine plura habentur &venditantur. Scholion. Perversa admodum opinio est, dari medicamenta certis morbis sanandis specifice accommodata, quae vel sola eos tollant vel minimum cum fructu adplicari possint. Ita vulgus sentit, ita sibi plurimi medicorum persuadent; quare si semel vel iterum faustum a medicamento laudato in curatione morbi effectum observent, statim si similis morbus incidit, ad idem praescribendum parati sunt; sed saepius oppido infelici successu.