Latin
IRIDEMIQRVM MOREORVM CAYSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 229
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem infesta spargant effluvia, cantharides testantur, quae, ubi arbores &ex his maxime sambucum Hispanicum invadunt, foetidissimo odore aërem replent. §. XVI. Ipsae aquae stagnantes feraces admodum sunt salibus acribus &causticis, cujus rei documento esse possunt plantae, quae in stagnis &humilioribus locis proveniunt, quarum pleraeque acrem plures causticam &virulentam naturam possident: quae observatio nunquam, quod sciam, antea notata est. Scholion. In hujus rei confirmationem exemplo esse possunt acorus, arum, anthora, oenanthe, aconitum, alsine aquatica, cicuta aquatica, colchicum, flammula lovis, gladioli &iridis species, ros solis, persicaria acris, equisetum palustre, ranunculus aquaticus, caltha palustris, nasturtium aquaticum, beccabunga, quarum pleraeque sunt venenatae, &pecoribus etiam, si iis vescantur, exitiosissimae. Causa, cur stagnantes aquae acrimoniam plantis ingenerent, haec poterit afferri; aquae in terra praesertim limosa &sulphurea diu subsistentes incipiunt putrescere, sive earum mixtio motu intestino dissolvitur. Iam vero ea est motus intestini natura, ut ex succis temperatis, insipidis &inodoris, imo dulcibus sapidos, salinos, volatiles, item sulphureos foetiGg 2 dos Google dos producat, ut in fermentatione vinosa ac putredinosa conspicuum est. Quidni etiam incipiens putredo partes sulphureas ac terreas aquarum, &quae in plantarum nutrimentumm cedunt, in salsas &acres commutare poterit? §. XVII. Praeter tetra illa &morbosa effluvia, quae ex putrescentibus aquis in aerem diffunduntur, dantur adhuc in ilso alia, naturae corporis humani identidem nociva &gignendis morbis idonea. Scholion.