Latin
IRIDEMIQRVM MOREORVM CAYSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 232
Unproofread scanNot analysed yet
Qui diu in artis exercitio versati sunt, iis non obscurum esse potest, quo habitu &more subinde diversissimo quotanmis fere incedant epidemici morbi &modo has, modo illas partes hostiliter aggrediantur &diversis ac saepe dissidentibus symptomatibus infestent. Veteres incognitam eorum causam ad τὸ θενον referebant. Nos materiis tenuioribus, virulentis &variae indolis, in aere potissimum volitantibus, eos adscribimus, &eorum diversam naturam a diversa harum materiarum indole deducimus. Est enim aer universale quasi menstruum, quod expansiva sua elastica vi &materia aetherea calida ex omnibus corporibus subtiliores partes solvit, abripit &imbibit, quae diversissimae naturae exhalationes per mutuum conflictum, combinationem &miscelam, intercurrente solari &coelesti copiosi materia, varias formas ac texturas induunt. Sunt in aëre salinae, sunt etiam sulphureae diversae naturae substantiae; Nitrum, inflammabile illuo &elasticum fal, aëris foetus est; caput mortuum aluminis &vitrioli extreme adustum &omnis salis expers, si diutius aeri committitur, denuo aluminoso &vitriolico sale impraegnatur. Aer etiam ingentem copiam sulphuris alit, quod sulphuris mineralis naturam &odorem habet, uti ex fulmine &tonitrum constat. Ecquis vero ausit asseverare, ex subterraneis locis &sulphureis mineris illud in aerem pervenire, quum solis aestus ultra duas ulnas non facile penetret, nec mediocri igne egeat sulphuris mineralis evaporatio. Veri itaque est dibzy G Goog