Latin
IBIBEMICORVM MORBORVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 233
Unproofread scanNot analysed yet
IBIBEMICORVM MORBORVM CAVSIS. est simillimum, illud ipsum ex sale illo universali aeris vitriolico &unctuosis ac pinguibus exhalationibus in aere generari, non secus ac in chymicis videmus, ex sale acido vitrioli mixto cum carbonum pulvere verum sulphur &ex alumine &vitello ovi vel stercore humano sulphur in aëre inflammabile debita encheiresi produci. Quidni igitur pro diversitate effluviorum, quae certis in districtibus e terra exhalant, &pro anni tempore variant, pro diversa solis operatione &ventorum flatu varia in aëre seminia salina sulphurea fabricari possunt, quae in corporis cavitates admissa differentes epidemias vel etiam endemias afflictiones inferunt, quorum tamen indolem ac vires potius a posteriori &effectu, quam a priori per sensus &rationem cognoscimus. §. XVIII. Morbi castrenses, qui omnium pessimi sunt, &graviter desaeviunt, aeris vitiis &pravis exhalationibus potissimum debentur. Scholion. Castrenses morbi sunt maxime ex malignorum &contagiosorum numero, &ex intima succorum vitalium corruptela nascuntur. Vt ut vero hujus corruptionis variae &multiplices sint causae, ad quas maxime fames, assidua vigilia, continua fatigatio, incongrua victus ratio pertinent, aër tamen vitiosus &foetidis varii generis exhalationibus inquinatus omnes reliquas causas facile superat. Quanta enim in castris sub tanta hominum ac pecorum multitudine non est impuritatum, excrementorum &foetidorum vuporum copia &cofluvies, quae continuo Vnde si accecircumfusum aërem inficiunt &corrumpunt. dunt ex imbribus aquarum stagnationes &venti austrini purgando aeri minus idonei diu regnant, atque immodici aestus ac nocturna frigora atque dormitiones sub diu sunt, non potest aliter fieri, quam ut in magnam corruptionem animantium corpora disponantur &graves morbi exsurgant. Solent vero &illi certum quendam servare ordinem: incipiunt nempe aestivis mensibus intermittentes tertianae biliosae &continuae, sed insuetis symptomatibus stipatae. Tunc enim solis ferventissimus aestus in aëre acris &causticae sulphureae indolis materiam copiose producit.