Latin
IBIBEMICORVM MORBORVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 234.9
Unproofread scanNot analysed yet
Aer virulentis exhalationibus refertus per varias vias interiora corporis humani subit. SchoPrimo sese offerunt cutis spiracula, quae uti perpetuo balneis &topicis medicamentis patent, ita humiditatem virulentis vaporibus inquinatam atque ex aere descendentem facile suscipiunt. Rectissime Hippocrates Lib. VI. Epidem. Sect. VII. carnes appellat attractrices &ex venire &extrinsecus, quia totum corpus exspirabile.