Latin
IBIBEMICORVM MORBORVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 235
Unproofread scanNot analysed yet
Adsunt deinde foramina in naribus, auribus, quae membranis glandulosis &nerveis cincta sunt, per quae aer effluviis refertus ingreditur, nullumque est dubium, quin per poros nervosis etiam partibus sese insinuent cum humiditate effluvia, quoniam ab odoribus salubribus &insalubribus &robur &vigor &omnium motuum perversio contingere potest, hysteriTum aer humidus &vaporibus repletus per carum exemplo. narium &oris vias ac per laryngem ad intima pulmonum delatus vesicularum pulmonalium se insinuat poris &hac ratione cum sanguine misceri potest. Tandem in ore ipsi salivae adhaerescit &facile per oesophagum, praesertim cum cibo ac potu, ad ventriculum descendit. Pertinet huc egregius locus apud Hippocratem Lib. de Flatib. ubi inquit: omnia, quae eduntur ac bibuntur, spiritus in corpus inferunt, aliquando plures, aliquando pauciores. Id autem inde manifestum evadit, quod plurimae eructationes post cibum ac potum evenire solent, discurrente nimirum aere incluso, ubi perruperit bullas, quibus inclusus fuerat. Postremo &illud dicendum est, quod organica &animata etiam effluvia si non per poros cutis ipsamque salivam, tamen per cibum ac potum in corporis interiora admittantur. Unde sit, ut in malignis &putridis morbis subinde ingens copia vermium in alvi fecibus &per vomitum rejectis conspiciatur. Neque ignotum est, quod animalcula in ovium visceribus, praesertim in hepate, si paludosas aquas imbiberint, reperiantur. vInde quoque dracunculorum in Africa &in Germania crinonum, qui pueros adoriuntur, sub cute generatio derivanda est. §. XXIV. Quicunque urbem ab epidemiis, imo endemiis malignis morbis liberare vult, is praecipue omnium in exsiccatione fossarum ac paludum operam navare &igne accenso id praestare debet. Scholion. Quod lacunis &fossis publicis stagnantibus exsiccatis graves &grassantes morbi averti possint, inter alios testatur Petrus Salius de Pestilente febre cap. 20. p. 130. qui prodidit, patriam suam exsiccatione aquarum in fossis publicis stagnantium a febribus pestilentibus, alias quotannis autumno grassantibus, fuisse liberatam. Et Cl. Lancisius in citato illo praeclaro opere illud etiam exemplis confirmat. Deinde accensis ignibus palustres regiones ab halituum malignitate purgandae sunt.