Latin
CAPUT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 253
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Salutaris illa foecum alvinarum excretio, sine qua nemo diu valere potest, quam maxime a motu intestinorum naturali, qui Graecis peristalticus dicitur, neque minus a bilis &lymphae glandularum intestinalium affluxu dependet. Ille ejus generis est, quo successive &reciproce intestinorum canales contrahuntur &expanduntur, ut ejus beneficio contenta in intestinis propellantur. Cui negotio bilis stimulus &lymphae intestinalis lubricitas multum servit. Quandocunque igitur a vehementi per purgantia irritatione &stimulo nimis citis &crebris dejectionibus biliosi &lymphatici humores magna in abundantia eliciuntur; non mirum postea est, segniorem alTonus vero intestinorum a purgante validiori vum sequi. laeditur, quia id nunquam sine spasmo fortiori operationem suam in intestinorum tunicas nerveas, in quas primum &proxime salva &integra sua virtute agit, exercet. Notum vero ex natura legis microcosmicae est, longiorem &validiorem partis spasmum tandem subsequi ejus atoniam sive magnam ad motum imbecillitatem. Atque adeo turbata illa motuum alternorum, contractionis &expansionis, in intestinorum canalibus nerveo musculosis successione non potest aliter fieri, quam ut execretio, per alvum quae sit, non recte post purgantium usum respondeat. Atque id ipsum jam olim suo tempore ipse Galenus animadvertit, qui libro de methodo medendi haec prodidit: Non nulli in praesens gaudent copiosus dejecerint, verum quanto magis fuerint vacuati, tanto his venter sequen. auentibus diebus adstringitur. Neque de hac re ullo modo dubitandum, quia quotidiana confirmat experientia crebriores a purgante secessus sequi postea per alios dies alvi difficultatem.