Latin
CAPUT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 254
Unproofread scanNot analysed yet
§. §. XXIII. A crebriori &perverso purgantium usu si ventriculi &intestinorum naturalis tonus pervertitur, multa eaque gravia in hisce partibus mala enascuntur. Scholion. Praecipua certe integri status corporis nostri pars in motu ventriculi &intestinorum peristaltico versatur: hoc quippe salvo, biliosi &lymphatici humores, qui alimentorum digestioni, extractioni &stimulo ad excretiones serviunt, recte influunt, atque inutiles sordes ac faeculentiae foras debite ejiciuntur. Quandocunque vero harum partium ἐυτονία non recte sese habet, &vel nimia has ipsas spastica constrictio aut relaxatio occupat, totum digestionis &excretionis negotium turbatur. Nam neque succi utiles ex resolutis alimentis per glandulas &vasa intestinalia recte secernuntur, neque excrementitii per alvum secedunt. Unde diutius stagnantes naturam suam mutant, corrumpuntur &corrosivi evadunt. Hinc spasmi &flatus continuo urgent, &molestissimum demum ac longum illud, quod hypochondriaci nomine venit, malum, praesertim aliis simul rebus, quae has partes nerveas offendunt, accedentibus progignitur. Et quoniam communi, sed pessimo more hisce malis per purgantia medici succurrere conantur, hinc fieri aliter non potest, quam ut ea increscant, tantum abest, ut minuantur. Perpetuo enim inflationes ventriculi vel intestinorum cum alvo adstricta, anxietate, nausea, internorum phlogosi, tensione praecordiorum &capitis gravitate urgent, &non nisi flatibus vel ructibus exeuntibus quodammodo mitescunt. Profecto in praxi mea, quam 40 fere annos sub innumeros praepostero &credivino favore exercui, praesertim infirmos, in diuturnas bro purgantium usu, aegritudines, flatulentias, tympanitides, tumores, morbum coeliacum, ἀτρεφίαν convulsivas colicas conjectos observavi. Id etiam Casp. Hoffmannus in Institut. lib. 9. top. 9.