Latin
CAPUT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 255
Unproofread scanNot analysed yet
confirmare videtur lis verbis: Loquor de experientia 30' annorum, quod homines apud nos fiant lectularii, ob intempestivas vel venaesectiones vel purgationes. Atque in hac re eximium illud Cratonis monitum attendi meretur, qui, (vid. Schulzii consilia p. 1076.) hanc de purgantibus sententiam fovet: Purgantia valida &vires dejiciunt, &sepo graves exulcerationes, tormina debilitatesque sequuntur, &malignae qualitas stomacho imprimitur, ut postea plura excrementa colligantur, quam evacuatio sustulerit. Quod si ob id rursus &saepe ad purgandum redeundum est, cuo vitam breviorem reddum. Neque praeteriri hoc Idco debet insignis locus, qui apud Cael. AUBELIANUM lib. V. pass. chron. cap. 31. extat, dum ita ait: Visandam probamus fraquenum potationem medicaminum, quae ventristua dicuntur. Eienim sitis intenditur &solidioris cibi fastidium duplicatur &ejus fortitudo minuitur atque cibi accepti corrumpuntur. §. XXIV. Quum tam infesta sint ventriculo &intestinis acria purgantia, adeo vt etiam alvinas evacuationes valde perturbent easque segnes efficiant; non mirum est, tenellos &lactentes infantes graviter ab illis assumtis laediScholion. Quam salutare &congruum naturae insantum alimentum lac est, tam perniciosum illud fit, si in ventriculi &intestinorum plicis diutius stagnans in corrosivum coagulum abeat, &pejorem adhuc, acri &sulphurea bile accedente, naturam induat. Hinc plurimorum, qui infantes exercent, morborum origo est. Tormina quippe ventris subinde convulsiva, febriles aestus, inquietudines, asthmata atque intumescentiae abdominis flatulentae, neque minus epilepsiae lethales inde sua trahunt incunabula. Quae omnia non sunt extimescenda, alvina excretione recte succedente. Cum autem eam crebrius data purgantia mirifice laedant, tonum intestinorum plane destruendo; non mirum est, si ante bene valens &sanus insans a temerario praesertim evacuantium usu, si v.