Latin
CAPUT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 272
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. VENENIS SOPORIFERIS. gκσ εα. ἐυ ἐ COporifera graece dicuntur hypnotica, item anodvna fi valentioris sunt indolis, narcotica seu stupefactiva voOcantur, &sunt ea remediorum genera, quae subtili, tetra &naturae inimica exhalatione &motum &sensum solidarum partium modo minuunt, modo plane sistunt. Scholion. In horum numero maxime eminent, quae ex papaveris tota planta in usum medicum recipi solent, &praecipue opium, quod a veteribus papaveris lueryma vel meconium, quod papaveris extractum coctione factum est, vocatur. Ao stupefactiva vero, quae valentioris sunt virtutis, omnia ox mandragora, hyosciamo, solano, stramonio, datura, pertinent. S. II. Stupefactiva &soporifera venenis non sine ratione annumerantur. Stholion. Celeriter enim &exigua mole hocent, paullo vero majori dosi nenecant. Deinde operationes suas praecipue in nobilissimas corporis nostri partes, quibus sensus &motus inest, exserunt. Tum agunt elemento naturae plane infenso, tetro nempe sulphureo vapore, quo fibrarum motricium &sensum &motum minuunt, vel plane etiam auferunt. §. III.