Latin
CAPUT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 273
Unproofread scanNot analysed yet
Alia operatio est veneni caustici, alia stupefactivi: Illud sale penetrante acerrimo motus praeter naturam auget &spasmis oeconomiae motuum vitalium infensum est: hoc vapore sulphureo motus &sensationes, quae maxime in membranis nerveis vigent, sedat vel sistit, atque ideo &sanguinis circuitum languidiorem &excretiones segniores reddit. Scholion. Corporis humani vita ejusque functionum integritas in ἑυτονία solidorum &fluidorum libero &aequabili motu consistit. Hla fit per moderatam &aequabilem eorum systolen &diastolen, sive constrictionem &dilatationem; hic vero a convenienti sanguinis temperie &quantitate &meatibus apertis oritur. Quodcunque itaque potenter &celeriter ἑυτονίαν illam solidorum destruit, &motum aequabilem fluidorum turbat, id omnibus functionibus corporis animati pervertendis aptum est, &si cum vehementia id fiat, recte venenum dicitur. Cum vero soporifera &narcotica nimium motus sistant, &ἀτονίαν solidis partibus inferant, &sensum imminuant, sanguinisque circulum cum excretionibus languidiorem efficiant, utique naturae admodum infensa existunt. Haud dubia experientia constat, ab opiatis &narcoticis, praesertim immoderatius usurpatis, pulsum languidum, depressum ac parvum fieri, angustam ac difficilem spirationem reddi, soporem &torporem capitis, cum sensuum stupore &mentis saepe alienatione, inferri; denique appetentiam tiam ciborum imminui, alvum adstringi, digestionem elanguescere, &virium notabile enasci decrementum. Scholion. Quae singula quidem symptomata vix alia ex caussa, quam a sanguinis &fluidorum tardiori progressu atque stagnatione in paCum vero fluidorum motus unice a patibus, proveniunt.