Latin
CAPUT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 274
Unproofread scanNot analysed yet
tium solidarum conditione, nempe tono, robore motuque systoles atque diastoles dependeat, liquido apparet, caussam illam, quae solidorum motum regit ac dirigit, primario ab hisce remediis praeter naturam affici. Volatilis ac penetrantis admodum indolis, quo narcotica agunt, elementum est, quod altius membranarum &nervorum poris instar vaporis sese insinuans, purissimum illud ac mobilissimum fluidum destruendo, tonum ac motum solidis suffuratur. Scholion. Fugacis &penetrantis admodum naturae elementum esse, que vim suam narcotica exerunt, pluribus argumentis evinci potest. Primo enim forti &longa coctione instituta cum aqua, omnis pene eorum virulenta vis in auras dissipatur. Deinde in unguento vel epithemate capiti aut aliis locis nervosis, ut pedum plantis vel manuum volis applicata, vel etiam tantum odore suscepta, soporem inferunt. Dioscorides opium solo odoratu soporiferum esse affirmat, &Plutarchus in Sympos. lib. III. qu. 1. p. 648. memorat, vaporem a pupavere prodeuntem. non caute observantibus iis, qui saccum collegerunt, homines subvertisse. Tum non rectius eorum virus castigari, quam acidis, ut succo cydoneorum, citri, aceto vini, spiritu vitrioli, qvae volatile sulphur valide figunt, multiplici experientia chymica compertum est. Neque ignotum est, opium, lamina ignita tostum, privari fere penitus sua virtute. Graveolentis vero &adversae indolis omnia narcotica &hypnotica, odore teste, exhalant vaporem, manifesto ingrati, §. 6. Agunt quod alunt, sulphuris indicio. Agunt maxime sulphure vaporoso &graveolente in nervosas ventriculi &intestinorum membranas. Scholion.