Latin
CAPUT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 276
Unproofread scanNot analysed yet
13. Lobelium in adversariis stirpium pag. 103. Et quae nostra est observatio, medicina, quae seminis hyoscyami largiorem portionem habebat, liberalius ex incuria assumta, haemoptycus aliquot dies vigilans omnisque memoriae &sensus expers erat. Simile quidpiam ex pilulis de cynoglossa largiori dosi sumtis ad compescendam vomitionem annotavimus. Quin immo hyoscyamum exterius applicatum ad insaniam hominem redigere posse, ex Rondeleiti fide Platerus prax. T. I. c. 3. recenset. Qui pessimus horum medicamentorum effectus neque veteribus incognitus fuit. Hinc Caelius Aurolianus lib. 1. c. 4. inquit: facile mente alienantur, qui papaver aut mandragoram aut hyoscyamum bibunt, sed tunc pulsus est rarus. De opio vero rectissime Helmontius lib. de Lithiasi sentit: errant insigniter, qui maniam opiatis compescere satagunt, cum omne opiatum sit in se amens. Et lib. Retenta p. 82. Narcotica vix somnum conciliant amentibus quadrupla dosi, sed ementiam insuper augent. Spectat huc quoque obs. 78 Dec. 11. M. N. C. ubi dysentericus, injecto enemate ex hyoscyami libra una, statim temulentus factus &in eo statu per sex septimanas permansisse legitur. §. IIX. Ob vim deleteriam stupefactiva antiquis &sapientioribus medicis valde semper fuerunt suspecta in sanandis morbis. Scholion. Placet in hujus rei confirmationem quaedam ex innumeris testimonia adducere. Galenus in opio exhibendo semper fuit timidissimus, &lib. III. de medicamentorum composit, cap. 10. scribit; Corpora viventia ab omnium ex opio hyoscyamo &mandragora compositorum medicamentorum usu mortificationis simile quippiam patiuntur. Hunc sequitur Celsus, pulcherrimus ille autor, lib. III. c. 18. ita pronuncians: Si medicamentis somnus est arcessendus, necessaria haec moderatio est, ne, quem obdormire volumus, excitare postea non possimus. Et lib. V. cap. 25.