Latin
CAPUT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 277
Unproofread scanNot analysed yet
anodynis uti, nisi nimia necessitas urget alienum est. Sunt enim ex vehementibus medicamentis &stomacho alienis. Peiora vero sunt, quae recenset phaenomena Scribonius Largus Composit. 180. cap. 48. Opium potum facit capitis gravitatem. gelationem &livorem artuum fudoresque frigidos manare, praeterea spirationem impedit. mentem soporat, sensus alienat. Trallisnus auioque Lib. III. cap. 5. memorat, quendam solo usu opii vocem &sensum amisisse, ut non potuerit amplius restitui. Neque reticendus est Aetius, qui optime noxas ab opiatis Serm. XII. p. 221. describit, dum ait: Opiata nequaquam offectiones ipsas, in quibus dolores fiunt, curant, verum stuporem &sensus hebepationem membris inducendo quietem quandam doloribus obducunt. Et id ipsum ulterius Lib. IX. pag. 102. idem auctor confirmat; sedant confestim dolores, causam vero inius reservant, &aut paulo post animi deliquium inferunt &moriem, aut diuturnos &indissolubiles affectus reddunt. Ac profecto hi effectus tam celeres &noxii, quos omnis aetatis medici a sumtis somniferis annotarunt, non sunt nihili prorsus habendi, sed potius de principio intus latente valde activo &ad nocendum potente praebent testimonium. Quo magis medici circumspectissime cum hisce remediorum generibus agere dehent. Utut hisce medicamentis multum noxae &periculi subsit, adeo, ut non longe a veneni natura recedant, tamen omni tempore magnum praesidium in anodynis hypnoticis adversus graves praesertim dolores &fluxiones tum antiqui, tum recentiores quaesiverunt. Scholion. Quid enim dulcius &jucundius est, quam a dolorum tormenNn 2 tis atrocibus liberari. Accedit, quod ea saepe dolorum sit indoles, ut, si diutius durent, vires animi &corporis frangendo, morbum alias benignum lethalem efficiant, vel etiam ipsi soli mortem accersant.