Latin
CAPUT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 279
Unproofread scanNot analysed yet
Ea itaque segniore facta, vel penitus intercepta, ingens vitiosorum humorum ibi collecta colluvies &dare &fovere morbos consuevit. Nihil vero tam repente intestinorum peristalticum motum minuit &intestinalem excretionem supprimit, quam sedativum &anodynum, ipsa testante experientia. Nam sicut omnia remedia, ita etiam validiora &quae motum sistunt, in ventriculum &intestina primum &primario suam exerunt efficaciam. Res periculi plenissima est, ubi ventriculus &intestina ad inflammationem &sphacelum inclinant, vel ubi magna humorum in corruptionem prona impuritas est, opiata &anodyna propinare. Scholion. in vasis, quae inflammationis Stasin &quietem sanguinis firmam discutiatur, in sphacelosam prod uctrix est, nisi opportune putredinem abire, extra dubitationem est positum. Quandocunque itaque atroces has partes exercent dolores vel spasmi, corporaque sunt infirma vel impura certe haud parvum imminentis inflammationis est periculum. Prudentis itaque est, in dysenteria, in passione iliaca, colica spasmodica &atroci cardialgia, probe &vires aegrotantium &tempora morbi atque humorum dispositionem intueri, si sedatiua exhibere velimus: alias, loco exoptati solaminis, mortem accersimus. Ita legimus apud probatae fidei autores, ab opiatis per os assumtis, vel per clysterem infusis, lethalia mox symptomata exorta fuisse. vid. Thonnerus in Observat. lib. III. cap. V. Waldschmidius in Dissert. de noxa opii, Tillingius de Opio pag. 46. Sennertus lib. VI. Praxeos P. III. cap. 1. it. Marcellus Donatus in historiis medicis mirabilibus. §. XII. Quum sedativa &stupefacientia tantam vim robori intestinorum inferant, ut illud labefactent &tantum non penitus evertant: ideo nihil &producendae &fovendae hypochondriacae passioni tam opportunum est, quam crebrior horum medicamentorum usus.