Latin
CAPUT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 280
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Morbum, qui dicitur vulgo hypochondriacus, ex continuis inflationibus &spasmis ventriculi &intestinorum canalis plane nervei fieri, eumque excretionis alvinae suppressae &inde ingentis vitiosorum humorum congestionis obortae productum esse, certissimum est. Cum vero haec remediorum genera alvo cohibendae admodum sint dicata, vim &robur intestinorum minuendo, quid iis exitiosius in hoc morbo excogitari possit, ego quidem non video. Non semel, sed aliquoties, quod sancta fide testari possum, a solo immoderato adstringentium &opiatorum usu, in diarrhaeae vel dysenteriae fluxu coercendo, vel cohibendo intermittentium impetu, molestissimum hypochondriacum, quod in feminis hystericum dicitur, malum, &quod per omnem fere reliquam aetatem homines misere exercuit, enatum animadverti. Et si quis symptomatum, dolorum nempe in hac passione saevitiam paullo frequentius anodynis infringat, profecto ad tempus quidem allevamentum quoddam adfert, sed contumacia malum auget. §. XIII. Sunt etiam sedativa &maxime soporifera &stupefacientia admodum infensa capiti ejusque morbis, quia carotidum, quae ex tenuissimis tunicis conflatae sunt, motum &pulsum languidiorem reddendo, valde tardum sanguinis per caput faciunt circuitum. Unde sanguinis ibi factae stagnationes graves pariunt morbos. Scholion. Multum interest, ut caput a morbis immune maneat, membranarum cerebri tonum et sanguinis circuitum per hoc ipsum integrum ac salvum custodire. Nihil vero praeter omne vaporosum, graveolens, &quod fortem spargit odorem, nervosis cerebri tunicis infestius est.