Latin
CAPUT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 282
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Siquidem in tenerri ra illa membranarum cerebri apud infantes structura facta gravior laesio non tam facile diluitur. Praeeximium &sapiens est monitum Stalpartii van der Wiel, qui Cent. 1. Obs. 42. inquit: Caveant atque observent, quotquet curae suae infantes traditos custodiunt mulieres nutricesque, ne illis, quamprimum molestia ac dolore afficiuntur, anodyna propinent. Contingit enim saepenumero, ut, quamvis non occidant, infantum tamen cerebrum nervosque debilitent ad summumque tremorem, paralysin &fatuitatem excitent. Hujus sententiae est eciam Willisius in Pharm. P. 1. p. 191. dum inquit: Ab hoc pharmaco ingenii tarditatem &stupiditatem, alios amentiam contraxisse scio. §. XVI. Anodyna &opiata nocentissima sunt valde debilibus, vel aetate vel morbo fractis, item ubi pulsuum est languor, motuum defectus &in succorum corruptionem prona dispositio. Scholion. Perpetuum in praxi medica debet esse monitum, primo, ut nunquam valida sedativa propinemus, ubi virium est infirmitas, ubi pulsus, qui semper ab exhibitis opiatis fit minor, est debilitas. Secundo, ubi viscerum adest infarctus &ἀτονία, ut in morbis chronicis, nunquam fere utilia sunt, &tertio, ubi ingens sanguinis &humorum est impuritas, ut in cacochymicis, icorbuticis; in quibus ad sistendum dolorem vel spasmum paullo immoderatius datum opiatum lethiferum est, sphacelum quia inducit paratissime. Quarto, ubi diutius inhaerens atrox dolor admodum vires debilitavit, parcius ea remedia tentare oportet, ne post majorem virium lapsum &sudorem paresis vel alius nervorum adfectus membra occupet.