Latin
CAPUT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 283
Unproofread scanNot analysed yet
Quare semper ubi vires sempraestat, si res postulat, in morbis incipientibus, per sunt firmiores, quam ubi per vim continui morbi eae exhaustae sunt, haec auxiliorum genera adhibere. §. XVII. Quoniam duo doloris sistendi capita ac veluti scopi sunt, doloris nempe magnitudo atque atrocia, pulsuum durities &robur, videtur profecto, si haec adsunt, tentandum hypnoticum esse, praesertim si dolor a causa quadam externa enatus fuerit. Scholion. Per causam externam eam volumus intellectam, ubi a vermibus. a calculo, a dente prorumpente, a punctura tendinis vel nervi, discissione unguium, vel profundiori clavo in pedibus atrox nascitur dolor, qui non raro ingentem symptomatum insultum, quin ipsam mortem post se trahit. §. XVIII. Sicut in genere omnia leniora, ceu tutiora, praeferenda sunt validioribus: ita ad levandos etiam dolores, si mitioribus possumus esse contenti anodynis, non facile ad fortiora confugiendum est. Scholion. In mitiorum classem sulphur ex vitriolo anodynum &spiritum nitri dulcem bene praeparatum, ex vegetabilibus crocum, nucistam, ex suaveolentibus moschum &ambram, ex praeparatis oleum chamomillae &millefolii verum referenda esse existimo. Atque etiam huc pertinet opium, saltim cum aqua pluviali depuratum, &adjectione analepticorum, aut purgantium, aut alexipharmacorum dextre correctum. Plura vid. in Dissert. nostra de correctione opii. CAP. (II)