Latin
CAPUT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 284
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. CETERIS MEDICAMENTIS VIRULEN TAM NATURAM REFERENTIBUS. Raeter supra allata veneni vim habentia medicamenta, Dsunt adhucalia, nocendi virtute instructa, quae improvide ex errore medentium usurpata &gravium symptomatum &mortis saepius caussam praebere possunt. Scholion. Horum in numero &classe sunt cantharides, nux vomica &medicamenta ex metallis, auro, venere &saturno parata, quorum non adeo tutus usus est. Cantharides penetranti caustico sale pollent, quo inflammant& vesicas excitant, atque ideo solidis partibus vim quandam inferunt. Scholion. Acrimoniam salis volatilis, quod ejusmodi insectis inest, satis abundeque inflammatoria &vesicatoria earum vis demonstrat, quam promtissime in cute, si ei applicentur, exserunt. Et praeterea luxuriantem carnem absumunt; nam si emplastrum veficatorium, in globulum redactum, fonticulo, qui ob carnem exsuperantem conglutinari incipit, imponitur, carnis excrescentia statim tollitur, &fluxus ichoris promovetur. §. III. Sal volatile cantharidum causticum, si vel interne vel externe usurpentur, ductus urinarios maxime petere &spasmis corripere solet: unde plerumque ardorem &difficultatem urinae, quandoque etiam mictionem cruentam efficiunt. Scholion.