Latin
CAPUT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 292
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero alteram dosin circa somni tempus sumsisset, post mediam noctem maximis anxietatibus, ventris torminibus, inquietudine exagitatus fuit. Mane caput ob vertiginem &virium languorem vix attollere poterat. Animi postea deliquium &ipsa mors successit, &sic sanus alias &robustus vir brevi interemptus fuit. Cognati miserunt ad me aliquot doses pulveris, qui saporis admodum constringentis &corrosivi erat, ut longo tempore amarulentus &quasi venerem referens sapor non potuerit ex lingua detergi. Sive ex auri, ut vulgo fertur, sive ex veneris &mercurii prosapia hic puluis prodierit, certum est, corrosione intestinalium tunicarum eum nocuisse. Quod vero ad ejusmodi remedia interdum atrocissimi dolores repente conquiescant, id mea quidem sententia fit, quod genus nervosum afficiendo, etiam ex extremis partibus validioribus stricturis materiam peccantem ad interiora celeriter repellant, sed majori certe damno atque periculo. Monendi promde etiam sunt omnes illi, qui arcana ex auro venditant, sub titulo pulverum vitalium, auri diaphoretici, qui tamen saporem ad venerem proxime accedentem adhuc prae se ferunt, ne ea corporibus sensibilioribus, &quae spasmis exercentur, in liberaliori dosi offerant. Neque enim paucae sese mihi obtulerunt observationes, ubi de summa anxietate praecordiorum post largiorem eorum dosin aegrotantes conquesti fuerunt, ita ut inflammati ventriculi principium adfuerit. §. XVII. Naturam quoque valde corrodentem &virulentam possident ex venere parata, proinde rarius &magna cum cautione sumenda sunt. Scholion. Pertinent ad hanc classem vitriolum album; mere venereum, vitriolum Cyprium ejusdem ingenii, tincturae vel chystalli veneris, item tincturae lunares coeruleae, quae a venere tantum suum mutuantur colorem. Quae remediorum genera ad vermes necandos &expellendos, ad quartanam contumacem expugnandam, atque ad morbum epilepticum vincendum a quibusdam majorem in modum commendantur.