Latin
CAPUT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 293
Unproofread scanNot analysed yet
§. XVIII. Cavendum ab omnibus venereis corrosivis est, ubi corpora sunt infirma, cholericae ac sensibilioris naturae &vbi spasmodicae stricturae ventriculum &intestina exercent; circumspecte vero data non penitus usu &laude privanda sunt. Scholion. Vidi certe, a granis 15. vitrioli albi cum granis 10 croci sumtis &desuper pingui jusculo hausto, in contumaci quartana vomitiones cum summis anxietatibus ortas, quibus aliquot diebus finitis ex toto febris desiit. Eundem effectum a granis 6 vitrioli Cyprii notavi. Vidimus quoque a tinctura veneris Helveni in infantibus vermes cum aluina colluvie secretos. Sed tamen fatendum etiam est, ab ejusmodi remediis, sub ventriculo infirmo &spasmis obnoxio, diuturnas anxietates, pectoris constrictiones cum spirandi difficultate, tussi sicca, nos non semel observasse. In memoriam mihi hoc loco incidit, medicum temerarium febre acuta laboranti drachmam vnam vitrioli albi cum aqua rosarum sumendi septimo demum die praescripsisse, quo sumto non multo post strangulatus periit. §. XIX. In numerum eorum medicamentorum, quae minus tuta, &tristibus exemplis quasi infamata sunt, jure meritoque ex saturno parata referri debent, quippe quae sale constringente vim suam pernicialem in tunicas maxime ventriculi &intestinorum nerveas, quas spasmis adfligunt, exercent, &inde quoque in alias corporis partes virus suum evibrant.