Latin
CAPUT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 298
Unproofread scanNot analysed yet
item Amatus Lusitanus Cent. VII. Curat. 33. pag. 58. Ex recentioribus histoire de l Academie de science A. i7io. pag. 727. Lossius in Observat. Lib. I. Obs. 26. Lancisius de subitis mortibus Lib. I. Cap. IV. Obs. II. pag. 136. Ramazzini in supplemento diatribes de morbis artificum, &plura exemple a nobis notata legi merentur in Germanico a nobis conscripto Tractatu, Bedencken von dem schaͤhlichen Dampfder Holtz Kohlen, qui extat parte V. Dissertationum, quae de valeiudine tuenda agunt in fine. Symptomata, quibus affliguntur, qui incautius hunc fumum ore &naribus hauserunt, sunt sensuum omnium oppressio &torpor, profundus sopor, ut quasi cataleptici videantur, mentis alienatio; alii, qui non tam copiose spirando hunc fumum attraxerunt, in graves cephalalgias, animi deliquia, aphoniam, summam artuum impotentiam viriumque languorem incidunt, qui difficulter discutitur. Scholion. Caelius Aurelianus Lib. II. Cap. X. tradit, non aliter sese habere, qui ex odore carbonum sensuum oppressione vel torpore afficiuntur, quam catalepticos, qui oculos habent distentos, dentium concidente junctione cum pulsu parvo atque imbecillo, atque imbecilli. Subito sensibus &motibus homines exinde privari Marcellus Donatus l. c. &Lossius l. c. item Solenander l. c. netarunt. Vehementem vero cephalalgiam, animi deliquia &mentis alienationem inde secutam Velschius &Forestus loc. cit. prodiderunt. Sectio perniciali hoc furno enectorum cerebrum maxime affectum ostendit, dum vasa meningum nimium sanguine distenta, infarcta &inflammata invenerunt.