Latin
CAPUT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 299
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Id ipsum maxime advertere licet in Histeire del' Academie de Science anno 1710. p. 727. ubi memorabilis &lectu dignissima ejusmodi observatio occurrit, qua docemur, quam lethiferum effectum in tribus hominibus hic fumus habuerit, &quae post mortem in cerebro reperta fuerint. Neque forsan adhuc ignoratur tristis ille casus, qui aliquot abhinc annis Jenae contigit, ubi asperrima hieme in humili &parvo conclavi tres homines cita morte oppressi fuerunt, quem insuetum &rariorem casum rerum physicarum penitus ignari omnibus viribus daemoni adscribendum esse contenderunt. Qua de historia consuli potest nostrum judicium, item Responsum Facultatis Theologicae, Juridicae &Medicae Lipsiensis. §. VII. Omnia &singula symptomata, quae ex fumo carbonum ardentium immoderatius hausto contingunt, satis abundeque planum ac testatum faciunt, huic fumo, praeter vim suffocativam, omni fumo concentrato communem, inesse narcosin inferens sive stupefactivum magnae activitatis principium. Scholion. Necat hic fumus, si valde fuerit compressus &in unum collectus, duplici ex causa. Primo enim solenne est, animalia ab omni fumo, etiam lignorum, accenso, item sulphuris, &qui ex fermentatione musti vel cerevisiae fortiori prodit, suffocari, quia susceptus intra tracheam &vesiculas pulmonales vapor destituitur potentia illa elastica, qua aër vesiculas istas &vasa pulmonalia expandit, ut liberior sanguini pateat transitus. Deinde hoc vapovapore repletus totus pulmo, ob impenetrabilitatem &resistentiam, difficulter aëris etiam purioris illapsum admittit. Porro cum vapor ille narcoticae virtutis poris vasorum &membranarum per nares, fauces &pulmones mox altius sese insinuet, more aliorum narcoticorum statim elaterem &systolen arteriarum, quae in meningibus sunt tenuissimae, infringit &tandem penitus tollit, unde ob deficientem arteriolarum capitis systolen sanguis ibi stagnat &congeritur, unde sopor, torpor, mentis alienatio &omnium sensuum privatio, animi quoque defectio non secus ac a narcoticis contingunt. §. IIX.