Latin
NALVRA, DETINITION AC FVN DAMENTIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 30
Unproofread scanNot analysed yet
Genuina sanitatis definitio, quod sit integritas actionum, quae ab aequabili &libera solidorum contractione &relaxatione sanguinisque circulari motu, quem justo ordine secretiones &excretiones sequuntur, provenit, in praecipuis pathologiae fundamentis est. Schalo. 3 Plena &exquisita, motuum naturae, qui certo ordine &legibus. constant &fanitati patrocinantur, notitia ad motuum, qui morbos efficiunt, cognitionem scitu admodum est necessaria, Liber sanguinis circuius is est, qui sine ullo impedimento pertubulos apertos ab interioribus versus exteriora fertur; aequabilis vero is dicitur, qui nec nimis celer aut tardus est. sed qui justam in gradu, successu, ordine &tempore servat proportionem. Hi motus ejusmodi sunt indolis, ut omnes functiones, vitales nempe, naturales &animales secundum naturae leges &ordinem administrent. M b 2. Motus, qui in oeconomia corporis nostri celebrantur, duplicis sunt generis: vel enim ad solidas vel ad fluidas partes pertinent. Qui in solidis peraguntur, simplicissimae sunt indolis; nam tantum contractione &relaxatione reciproca, quas Graeci systoles &diastoles nomine efferunt, continentur; qui duo motus omnem fluidorum impulsum progressionem, circuitum, secretiones &excretiones efficiunt. A 2 E Hae duae simplices motuum species mirabilium in corpore humano effectuum unicae sunt causae: ratione partium vero quodammodo inter se differunt &propria etiam nomina obtinent. In corde &arteriis pulsum efficiunt, in ventriculo, intestinis &omnis generis ductibus excretoriis v. g. biliariis, urinosis motum peristalticum exhibent, in fibris motricibus tonum, robur, resistentiam &potentiam elasticam exerunt, in nervosis undulatorium quendam motum producunt. §. VII.