Latin
NALVRA, DETINITION AC FVN DAMENTIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 31
Unproofread scanNot analysed yet
Fluidorum motus identidem duplicis sunt generis: vel enim sunt progressivi, dum e loco in locum feruntur, vel intestini, ubi partes fluidorum continuo situm suum mutant &motu vorticoso agitantur; &hi sunt illi, quicalorem &fluiditatem efficiunt. . VIII Ex progressivis primus &princeps, a quo reliqui &intestini dependent, est sanguinis circulus. Scholion. Motus secretorii, quibus utiles succi a sanguinis massa in usum secernuntur, &excretorii, quorum ope superflui &pernitiosi foras ejiciuntur, maxime sanguinis sequuntur circularem motum, adeo, ut quo citatior &liberior sanguinis ad organa secretoria &excretoria sit adpulsus, hoc copiosiores &celeriores secretiones &excretiones fiant; contrarium accidit, si contrario modo res sese habeat. Duae quoque sunt motuum intestinorum species, quae a sanguinis progressivo motu reguntur. Primus est, qui calorem efficit, alter qui fluiditatem numoribus conciliat, &intime solidas partes cum liquidis miscet: nam a fortiori &continua cordis &arteriarum contractione sanguis premitur ad latera arteriarum ejusque partes sulphureae intestina &attritiva agitatione incalescentes universo corpori calorem foenerant. Ab eadem solidorum contractione &interiori partium agitatione fit, ut solidae sanguinis e us a a a a a guinis partes cum fluidis intime misceantur, quo eo melius minutissimas vasorum angustias pertransire possint.