Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 31-3
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXIII. Abstinentia &inedia sunt validissima adversus vitia stomachi ex repletione praesidia. Scholion. Si ullum, certe hoc magni Hippocratis salutare praeceptum diaeteticum est, quod Libr. IV. de morbis §. 10. proponit: si homo parum edit &parum bibit, in nullum morbum incidit. Neque enim ullares, sunt verba Celsi, Lib. II. Cap. XVI.