Latin
CAPUT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXI. Sicut concoctio, recte sentiente Celso, Lib. I. Cap. IX. in omnibus corporis affectibus necessaria omnibusque vitiis occurrit, ita cruditas maxime laedit, "ies offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit. Scholion. Quare prudentes medici, tam imminentibus, quam praesentibus morbis, item in omni dolore, in vulneratione, id omni cura efficere debent, ut cruditates praecaveant &parum cibi adsumatur; nam excretionibus sub morbis labascentibus fomentum semper novum &majus illi ab intemperantia &cruditate, omnium malorum matre, accipiunt. §. XXXII. Rectissime enim Hippocr. lib. 1. aph. 22. qui a satietate veniunt morbi, vacuatione curantur. Optima ad vitia, quae ex nimis copioso sumto cibo &cruditate prima in regione proveniunt, tam praecavenda, quam sananda sunt abstinentia, alviductio, vomitus &liberior perspiratio &medicamenta roborantia. (ID Bbb